Hodie
“Vanitas vanitatum,
dixit Ecclesiastes,
vanitas vanitatum et omnia vanitas ”.
Quid lucri est homini
de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Generatio praeterit, et generatio advenit,
terra autem in aeternum stat.
Oritur sol, et occidit sol
et ad locum suum anhelat ibique renascitur.
Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem,
lustrans universa in circuitu pergit spiritus
et in circulos suos revertitur.
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat;
ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
Cunctae res difficiles;
non potest eas homo explicare sermone.
Non saturatur oculus visu,
nec auris auditu impletur.
Quod fuit,
ipsum est, quod futurum est.
Quod factum est,
ipsum est, quod faciendum est:
nihil sub sole novum.
Comentarios
Publicar un comentario